HECHINGUM

HECHINGUM
HECHINGUM
opp. Duc. Wirtemberg. Iudaeorum asylum. Ioh. Matal. Metell. Vulgo Hechingen. Idem Illustri Familiae nomen, quae Zollerensis stirpis ramus est. Inter filios enim Caroli Com. de Zolleren seu Hohenzollern, qui communis omnium, quotquot hodie in ista fam. vivunt, sator, Obiit A. C. 1576. Eitelfridericus maior natu, Hechingensem, in qua primus Principale axioma obtinuit ipsius fil. Ioh. Georgius: Carolus vero secundogenitus Sigmarigensem ramum ex se dedit; qui nunc eadem dignitate gaudet. Et quidem Hechingensis lineae quod attinet τοκειολογίαν, Eitelfridericus Com. de Hohenzollern, Exstinctus A. C. 1512. fil. habuit, ex Magdalena Brandeburgica (Friderici fil.) Eitelfridericum; qui Decessit A. C. 1525. Pater ex Iohanna de Borsel (filia Henrici de Borsel Com. de Puchen et Grandpre) Caroli senioris, Defuncti A. C. 1576. Hoc et Annâ Badensi (filiâ Ernesti March. Badensis in Pfortyheim) genitus Eitelfridericus, Obiit A. C. 1604. superstite filio, ex coniugio Sibyllae Zimmerensis, Ioh. Georgio, qui Principali axiomate primus in sua fam. decoratus est. Huic genuit Francisca Rheingravia (filia Friderici Com. Silvarum et Rheni) Eitelfridericum (qui, maritus Mariae filiae Henrici Com. de Berg, Obiit A. C. 1661.) Georgium Fridericum (Defunctum ....) Leopoldum Fridericum (θ....) Philippum (cui nupsit Maria Sidonia Marchio Badensis) Sibyllam (uxorem Ernesti Com. de Marck) Annam Mariam (uxorem Egonis Com. Furstenbergici) Catharinam Ursulam (nuptam Vilhelmo March. Badensi) Franciscam (uxorem Iacobi Annib, Com. ab Emps.) Mariam Renatam (uxorem Hugonis Com. Konigseccii) Maximilianam (cui Ioh. Fridericus Com. Trautson maritus obtigit) et Mariam Aunam (uxorem Com. Isenburgici) Principes omnes et Comites de Hohenzollern etc.
in Hechingen, Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobilit. Europ. Part. l. p. 154. Vide quoque ubi de Fam. Zollerana.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”